Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio libri Isaíæ prophétæ 6, 1-8 FRA • L/F • CMT
In anno, quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum edentem super solium excelsum et elevatum; et fimbriæ eius replebant templum. Seraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ alteri: duabus velabat faciem suam et duabus velabat pedes suos et duabus volabat.
Et clamabat alter ad alterum et dicebat: « Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria eius ». Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.
Et dixi: « Væ mihi, quia perii! Quia vir pollutus labiis ego sum et in medio populi polluta labia habentis ego habito et regem, Dominum exercituum, vidi oculis meis ».
Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu eius calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum et dixit: « Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur ».
Et audivi vocem Domini dicentis: « Quem mittam? Et quis ibit nobis? ». Et dixi: « Ecce ego, mitte me ».
Psalmus responsorius 93(92), 1ab, 1c-2, 5 FRA • L/F • CMT
R/ Dóminus regnávit, decórem indútus est.
Dominus regnavit! Decorem indutus est;
indutus est Dominus, fortitudine præcinxit se.
 
Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur.
Firmata sedes tua ex tunc, a sæculo tu es.
 
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis;
domum tuam decet sanctitudo, Domine, in longitudinem dierum.
Allelúia
Si exprobrámini in nómine Christi, beáti, quóniam Spíritus Dei super vos requiéscit.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 24-33 FRA • L/F • CMT
In illo tempore: Dixit Iesus apostolis suis:
« Non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut sit sicut magister eius, et servus sicut dominus eius. Si patrem familias Beelzebul vocaverunt, quanto magis domesticos eius!
Ne ergo timueritis eos. Nihil enim est opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine; et, quod in aure auditis, prædicate super tecta.
Et nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere; sed potius eum timete, qui potest et animam et corpus perdere in gehenna. Nonne duo passeres asse veneunt? Et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro. Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere; multis passeribus meliores estis vos.
Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in cælis ».
Ad Offertorium