Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XIV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Génesis 41, 55-57; 42, 5-7a.17-24a FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Esuriente terra Ægypti, clamavit populus ad pharaonem alimenta petens. Quibus ille respondit: « Ite ad Ioseph et, quidquid vobis dixerit, facite ». Et invaluit fames in omni terra Ægypti; aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Ægyptiis; nam et illos oppresserat fames. Omnesque provinciæ veniebant in Ægyptum, ut emerent escas apud Ioseph, quia inopia invaluerat in universa terra.
Et ingressi sunt filii Iacob terram Ægypti cum aliis, qui pergebant ad emendum. Erat autem fames in terra Chanaan. Et Ioseph erat princeps in terra Ægypti, atque ad eius nutum frumenta populis vendebantur. Cumque venissent et adorassent eum fratres sui proni in terram, et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos. Et tradidit ergo illos custodiæ tribus diebus.
Die autem tertio eductis de carcere, ait: « Facite, quæ dixi, et vivetis; Deum enim timeo. Si sinceri estis, frater vester unus ligetur in carcere; vos autem abite et ferte frumenta, quæ emistis, in domos vestras, et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini ».
Fecerunt, ut dixerat, et locuti sunt ad invicem: « Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animæ illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio ». Et Ruben ait: « Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum? Et non audistis me. En sanguis eius exquiritur ».
Nesciebant autem quod intellegeret Ioseph, eo quod per interpretem loquebatur ad eos. Avertitque se parumper et flevit.
Psalmus responsorius 33(32), 2-3, 10-11, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
Cantate ei canticum novum,
bene psallite ei in vociferatione.
 
Dominus dissipat consilia gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
Consilium autem Domini in æternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
 
Ecce oculi Domini super metuentes eum,
in eos, qui sperant super misericordia eius,
ut eruat a morte animas eorum
et alat eos in fame.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 10, 1-7 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Convocatis Duodecim discipulis suis, dedit illis Iesus potestatem spirituum immundorum, ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem.
Duodecim autem apostolorum nomina sunt hæc: primus Simon, qui dicitur Petrus, et Andreas frater eius, et Iacobus Zebedæi et Ioannes frater eius, Philippus et Bartholomæus, Thomas et Matthæus publicanus, Iacobus Alphæi et Thaddæus, Simon Chananæus et Iudas Iscariotes, qui et tradidit eum.
Hos Duodecim misit Iesus præcipiens eis et dicens: « In viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis; sed potius ite ad oves, quæ perierunt domus Israel. Euntes autem prædicate dicentes: «Appropinquavit regnum cælorum» ».
Ad Offertorium