Feria V - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
[Audiens Moyses vocem Domini de medio rubi] dixit ad eum: « Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis? ».
Dixit Deus ad Moysen: « Ego sum qui sum ». Ait: « Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ».
Dixitque iterum Deus ad Moysen: « Hæc dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quæ acciderunt vobis in Ægypto; et dixi: Educam vos de afflictione Ægypti in terram Chananæi et Hetthæi et Amorræi et Pherezæi et Hevæi et Iebusæi, ad terram fluentem lacte et melle. Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Ægypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebræorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
Sed ego scio quod non dimittet vos rex Ægypti, ut eatis, nisi per manum validam. Extendam enim manum meam et percutiam Ægyptum in cunctis mirabilibus meis, quæ facturus sum in medio eius; post hæc dimittet vos ».
Psalmus responsorius 105(104), 1.5, 8-9, 24-25, 26-27
FRA •
L/F •
CMT
R/ Memor fuit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino et invocate nomen eius,
annuntiate inter gentes opera eius.
Mementote mirabilium eius, quæ fecit,
prodigia eius et iudicia oris eius.
Memor fuit in sæculum testamenti sui,
verbi, quod mandavit in mille generationes,
quod disposuit cum Abraham,
et iuramenti sui ad Isaac.
Et auxit populum suum vehementer
et confortavit eum super inimicos eius.
Convertit cor eorum, ut odirent populum eius
et dolum facerent in servos eius.
Misit Moysen servum suum,
Aaron, quem elegit.
Posuit in eis verba signorum suorum
et prodigiorum in terra Cham.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 28-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Respondens Iesus dixit:
« Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos et discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Iugum enim meum suave, et onus meum leve est ».