Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Exodi 12, 37-42 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia peditum virorum absque parvulis. Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis. Coxeruntque farinam, quam dudum de Ægypto conspersam tulerant, et fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Ægyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti quidquam occurrerant præparare.
Habitatio autem filiorum Israel, qua manserant in Ægypto, fuit quadringentorum triginta annorum. Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Ægypti. Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra Ægypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus suis.
Psalmus responsorius 136(135), 1, 23, 24, 10, 11, 12, 13, 14, 15 FRA  L/F  CMT
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
vel
R/ Allelúia.
Confitemini Domino, quoniam bonus.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Qui in humilitate nostra memor fuit nostri.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Et redemit nos ab inimicis nostris.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Qui percussit Ægyptum in primogenitis eorum.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Qui eduxit Israel de medio eorum.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
In manu potenti et brachio extento.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Qui divisit mare Rubrum in divisions.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Et traduxit Israel per medium eius.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
 
Et excussit pharaonem et virtutem eius in mari Rubro.
R/ Quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 12, 14-21 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Exeuntes pharisæi consilium faciebant adversus eum, quomodo eum perderent. Iesus autem sciens secessit inde.
Et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes et comminatus est eis, ne manifestum eum facerent, ut adimpleretur, quod dictum est per Isaiam prophetam dicentem:
« Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animæ meæ; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. Non contendet neque clamabit, neque audiet aliquis in plateis vocem eius. Arundinem quassatam non confringet et linum fumigans non exstinguet, donec eiciat ad victoriam iudicium; et in nomine eius gentes sperabunt ».
Ad Offertorium