Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XV
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Exodi 3, 1-6.9-12 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Moyses pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Madian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb. Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
Dixit ergo Moyses: « Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus ». Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: « Moyses, Moyses ».
Qui respondit: « Adsum ».
At ille: « Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est ».
Et ait: « Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ». Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum. « Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Ægyptiis opprimuntur; sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Ægypto ».
Dixitque Moyses ad Deum: « Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Ægypto? ».
Qui dixit ei: « Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Ægypto, servietis Deo super montem istum ».
Psalmus responsorius 103(102), 1-2, 3-4, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Miserátor et miséricors Dóminus.
Benedic, anima mea, Domino,
et omnia, quæ intra me sunt, nomini sancto eius.
Benedic, anima mea, Domino
et noli oblivisci omnes retributiones eius.
 
Qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis,
qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam,
qui coronat te in misericordia et miserationibus.
 
Faciens iustitias Dominus
et iudicium omnibus iniuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi,
filiis Israel adinventiones suas.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 11, 25-27 FRA  L/F  CMT
In illo tempore respondens Iesus dixit:
« Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Pater, quoniam sic fuit placitum ante te.
Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Ad Offertorium