Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Exodi 19, 1-2.9-11.16-20b FRA  L/F  CMT
Mense tertio egressionis Israel de terra Ægypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco, ibique Israel fixit tentoria e regione montis.
Ait Moysi Dominus: « Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum ».
Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, qui dixit ei: « Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras; laventque vestimenta sua et sint parati in diem tertium. In die enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai ».
Iamque advenerat tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce cœperunt audiri tonitrua ac micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinæ vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt ad radices montis. Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace. Et tremuit omnis mons vehementer.
Et sonitus bucinæ paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum voce. Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice et vocavit Moysen in cacumen eius.
Psalmus responsorius : Liber Daniélis prophétæ 3, 52a, 53, 54, 55, 56 FRA  L/F  CMT
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
 
Benedictus es in templo sanctæ gloriæ tuæ.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
 
Benedictus es in throno regni tui
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
 
Benedictus es, qui intueris abyssos sedens super cherubim.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
 
Benedictus es in firmamento cæli.
R/ Et laudábilis et superexaltátus in sæcula.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 10-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedentes discipuli dixerunt Iesu: « Quare in parabolis loqueris eis? ».
Qui respondens ait illis: « Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; et adimpletur eis prophetia Isaiæ dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt. Amen quippe dico vobis: Multi prophetæ et iusti cupierunt videre, quæ videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt! ».
Ad Offertorium