Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 2, 1-3.7-8.12-13 FRA  L/F  CMT
Factum est verbum Domini ad me dicens:
« Vade et clama in auribus Ierusalem dicens: Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui, caritatis adulescentiæ tuæ et amoris desponsationis tuæ, quando secuta es me in deserto, in terra, quæ non seminatur. Sanctus Domino Israel, primitiæ frugum eius; omnes, qui devorabant eum, delinquebant; mala veniebant super eos, dicit Dominus.
Et induxi vos in terram hortorum, ut comederetis fructum eius et optima illius; et ingressi contaminastis terram meam et hereditatem meam posuistis in abominationem. Sacerdotes non dixerunt: “Ubi est Dominus?”. Et tractantes legem nescierunt me, et pastores prævaricati sunt in me, et prophetæ prophetaverunt in Baal et, quæ nihil prosunt, secuti sunt.
Obstupescite, cæli, super hoc et inhorrescite supra modum, dicit Dominus. Duo enim mala fecit populus meus: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ, ut foderent sibi cisternas, cisternas dissipatas, quæ continere non valent aquas ».
Psalmus responsorius 36(35), 6-7ab, 8-9, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Apud te, Dómine, est fons vitæ.
Domine, in cælo misericordia tua,
et veritas tua usque ad nubes;
iustitia tua sicut montes Dei,
iudicia tua abyssus multa.
 
Quam pretiosa misericordia tua, Deus!
Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
inebriabuntur ab ubertate domus tuæ,
et torrente voluptatis tuæ potabis eos.
 
Quoniam apud te est fons vitæ,
et in lumine tuo videbimus lumen.
Prætende misericordiam tuam scientibus te
et iustitiam tuam his, qui recto sunt corde.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 10-17 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Accedentes discipuli dixerunt Iesu: « Quare in parabolis loqueris eis? ».
Qui respondens ait illis: « Quia vobis datum est nosse mysteria regni cælorum, illis autem non est datum. Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit; qui autem non habet, et quod habet, auferetur ab eo. Ideo in parabolis loquor eis, quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intellegunt; et adimpletur eis prophetia Isaiæ dicens:
"Auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius, et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur, et sanem eos".
Vestri autem beati oculi, quia vident, et aures vestræ, quia audiunt. Amen quippe dico vobis: Multi prophetæ et iusti cupierunt videre, quæ videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt! ».
Ad Offertorium