Feria V - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio libri Exodi 40, 16-21.34-38
FRA •
L/F •
CMT
In diebus illis:
Fecit Moyses omnia, quæ præceperat ei Dominus: sic fecit. Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum est habitaculum. Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas et vectes statuitque columnas et expandit tentorium super habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi. Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus, posuit propitiatorium desuper. Cumque intulisset arcam in habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi.
Et operuit nubes tabernaculum conventus, et gloria Domini implevit habitaculum. Nec poterat Moyses ingredi tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini replevit habitaculum. Si quando nubes de tabernaculo ascendebat, proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; si autem non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur. Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in nocte, ante oculos universæ domus Israel per cunctas mansiones suas.
Psalmus responsorius 84(83), 3, 4, 5-6a, 8a.11
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum!
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua:
in perpetuum laudabunt te.
Beatus vir, cuius est auxilium abs te,
Ibunt de virtute in virtutem.
Quia melior est dies una in atriis tuis super milia,
elegi ad limen esse in domo Dei mei,
magis quam habitare in tabernaculis peccatorum.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 47-53
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti; quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Intellexistis hæc omnia? ».
Dicunt ei: « Etiam ».
Ait autem illis: « Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ».
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.