Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 18, 1-6 FRA  L/F  CMT
Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino dicens: « Surge et descende in domum figuli et ibi audies verba mea ».
Et descendi in domum figuli, et ecce ipse faciebat opus super rotam; et dissipatum est vas, quod ipse faciebat e luto manibus suis, et rursus fecit illud vas alterum, sicut placuerat in oculis eius, ut faceret.
Et factum est verbum Domini ad me dicens: « Numquid sicut figulus iste non potero vobis facere, domus Israel?, ait Dominus. Ecce, sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea, domus Israel ».
Psalmus responsorius 146(145), 1-2, 3-4, 5-6ab FRA  L/F  CMT
R/ Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor.
vel
R/ Allelúia.
Lauda, anima mea, Dominum;
laudabo Dominum in vita mea,
psallam Deo meo, quamdiu fuero.
 
Nolite confidere in principibus,
in filiis hominum, in quibus non est salus.
Exibit spiritus eius, et revertetur in terram suam;
in illa die peribunt cogitationes eorum.
 
Beatus, cuius Deus Iacob est adiutor,
cuius spes in Domino Deo suo.
Qui fecit cælum et terram,
mare et omnia, quæ in eis sunt.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 47-53 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus turbis:
« Iterum simile est regnum cælorum sagenæ missæ in mare et ex omni genere congreganti; quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione sæculi: exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorum et mittent eos in caminum ignis; ibi erit fletus et stridor dentium.
Intellexistis hæc omnia? ».
Dicunt ei: « Etiam ».
Ait autem illis: « Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum similis est homini patri familias, qui profert de thesauro suo nova et vetera ».
Et factum est, cum consummasset Iesus parabolas istas, transiit inde.
Ad Offertorium