Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 26, 11-16.24 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes: « Iudicium mortis est viro huic, quia prophetavit adversus civitatem istam, sicut audistis auribus vestris ».
Et ait Ieremias ad omnes principes et ad universum populum dicens: « Dominus misit me, ut prophetarem ad domum istam et ad civitatem hanc omnia verba, quæ audistis. Nunc ergo bonas facite vias vestras et opera vestra et audite vocem Domini Dei vestri, et pænitebit Dominum mali, quod locutus est adversum vos. Ego autem ecce in manibus vestris sum; facite mihi, quod bonum et rectum est in oculis vestris. Verumtamen scitote et cognoscite quod si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra vosmetipsos et contra civitatem istam et habitatores eius; in veritate enim misit me Dominus ad vos, ut loquerer in auribus vestris omnia verba hæc ».
Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: « Non est viro huic iudicium mortis, quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos ».
Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum Ieremia, ut non traderetur in manus populi, et interficerent eum.
Psalmus responsorius 69(68), 15-16, 30-31, 33-34 FRA  L/F  CMT
R/ Témpore grátiæ, exáudi me, Dómine.
Eripe me de luto, ut non infigar,
eripiar ab iis, qui oderunt me,
et de profundis aquarum.
Non me demergat fluctus aquarum,
neque absorbeat me profundum,
neque urgeat super me puteus os suum.
 
Ego autem sum pauper et dolens;
salus tua, Deus, suscipit me.
Laudabo nomen Dei cum cantico
et magnificabo eum in laude.
 
Videant humiles et lætentur;
quærite Deum, et vivet cor vestrum.
Quoniam exaudivit pauperes Dominus
et vinctos suos non despexit.
Allelúia
Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Iesu et ait pueris suis: « Hic est Ioannes Baptista; ipse surrexit a mortuis, et ideo virtutes operantur in eo ».
Herodes enim tenuit Ioannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui. Dicebat enim illi Ioannes: « Non licet tibi habere eam ». Et volens illum occidere, timuit populum, quia sicut prophetam eum habebant.
Die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi, unde cum iuramento pollicitus est ei dare, quodcumque postulasset. At illa, præmonita a matre sua: « Da mihi, inquit, hic in disco caput Ioannis Baptistæ ». Et contristatus rex propter iuramentum et eos, qui pariter recumbebant, iussit dari misitque et decollavit Ioannem in carcere; et allatum est caput eius in disco et datum est puellæ, et tulit matri suæ.
Et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu.
Ad Offertorium