Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Levítici 23, 1.4-11.15-16.27.34b-37 FRA  L/F  CMT
Locutus est Dominus ad Moysen dicens:
« Hæ sunt ergo feriæ Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus suis. Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha Domini est. Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. Die primo erit vobis conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, sed offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ».
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: « Loquere filiis Israel et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulum spicarum primitias messis vestræ ad sacerdotem, qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero die sabbati sanctificabit illum.
Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum elationis, septem hebdomadas plenas usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est quinquaginta dies; et sic offeretis oblationem novam Domino.
Decimo die mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis; affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino.
Quinto decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus Domino. Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis in eo; septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim cœtus: omne opus servile non facietis.
Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino, holocausta et oblationes similæ, sacrificia et libamenta iuxta ritum uniuscuiusque diei ».
Psalmus responsorius 81(80), 3-4, 5-6ab, 10-11ab FRA  L/F  CMT
R/ Exsultáte Deo, audiutóri nostro.
Sumite psalmum et date tympanum,
psalterium iucundum cum cithara.
Bucinate in neomenia tuba,
in die plenæ lunæ, in sollemnitate nostra.
 
Quia præceptum in Israel est,
et iudicium Deo Iacob.
Testimonium in Ioseph posuit illud,
cum exiret de terra Ægypti.
 
Non erit in te deus alienus,
neque adorabis deum extraneum.
Ego enim sum Dominus Deus tuus,
qui eduxi te de terra Ægypti.
Allelúia
Verbum Dómini manet in ætérnum; hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 54-58 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Veniens Iesus in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent:
« Unde huic sapientia hæc et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ». Et scandalizabantur in eo.
Iesus autem dixit eis: « Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ». Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.
Ad Offertorium