Feria VI - Hebd XVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 26, 1-9
FRA •
L/F •
CMT
In principio regni Ioachim filii Iosiæ regis Iudæ factum est verbum istud a Domino dicens:
« Hæc dicit Dominus: Sta in atrio domus Domini et loqueris ad omnes civitates Iudæ, de quibus veniunt, ut adorent in domo Domini, universos sermones, quos ego mandavi tibi, ut loquaris ad eos: noli subtrahere verbum, si forte audiant et convertantur unusquisque a via sua mala, et pæniteat me mali, quod cogito facere eis propter malitiam operum eorum.
Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus: Si non audieritis me, ut ambuletis in lege mea, quam dedi vobis, ut audiatis sermones servorum meorum prophetarum, quos ego misi ad vos de nocte consurgens et dirigens, et non audistis, dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terræ ».
Et audierunt sacerdotes et prophetæ et omnis populus Ieremiam loquentem verba hæc in domo Domini. Cumque complesset Ieremias loquens omnia, quæ præceperat ei Dominus, ut loqueretur ad universum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetæ et omnis populus dicens: « Morte moriaris! Quare prophetasti in nomine Domini dicens: “Sicut Silo erit domus hæc, et urbs ista desolabitur, eo quod non sit habitator”? ». Et congregatus est omnis populus adversus Ieremiam in domo Domini.
Psalmus responsorius 69(68), 5, 8-10, 14
FRA •
L/F •
CMT
R/ In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, Dómine.
Multiplicati sunt super capillos capitis mei,
qui oderunt me gratis.
Confortati sunt, qui persecuti sunt me inimici mei mendaces;
quæ non rapui, tunc exsolvebam.
Quoniam propter te sustinui opprobrium,
operuit confusio faciem meam;
extraneus factus sum fratribus meis
et peregrinus filiis matris meæ.
Quoniam zelus domus tuæ comedit me,
et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
Ego vero orationem meam ad te, Domine,
in tempore beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiæ tuæ exaudi me,
in veritate salutis tuæ.
Allelúia
Verbum Dómini manet in ætérnum; hoc est autem verbum quod evangelizátum est in vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 13, 54-58
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Veniens Iesus in patriam suam, docebat eos in synagoga eorum, ita ut mirarentur et dicerent:
« Unde huic sapientia hæc et virtutes? Nonne hic est fabri filius? Nonne mater eius dicitur Maria, et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudas? Et sorores eius nonne omnes apud nos sunt? Unde ergo huic omnia ista? ». Et scandalizabantur in eo.
Iesus autem dixit eis: « Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua ». Et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorum.