Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Ieremiæ prophétæ 31, 31-34 FRA  L/F  CMT
« Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel et domui Iudæ pactum novum; non secundum pactum, quod pepigi cum patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Ægypti, pactum, quod irritum fecerunt, et ego dominatus sum eorum, dicit Dominus.
Sed hoc erit pactum, quod feriam cum domo Israel post dies illos, dicit Dominus: Dabo legem meam in visceribus eorum et in corde eorum scribam eam; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum. Et non docebit ultra vir proximum suum, et vir fratrem suum dicens: “Cognosce Dominum”; omnes enim cognoscent me, a minimo eorum usque ad maximum, ait Dominus, quia propitiabor iniquitati eorum et peccati eorum non memorabor amplius ».
Psalmus responsorius 51(50), 12-13, 14-15, 18-19 FRA  L/F  CMT
R/ Cor mundum crea in me, Deus.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
 
Redde mihi lætitiam salutaris tui
et spiritu promptissimo confirma me.
Docebo iniquos vias tuas,
et impii ad te convertentur.
 
Non enim sacrificio delectaris;
holocaustum, si offeram, non placebit.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus;
cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.
Allelúia
Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam; et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 16, 13-23 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Venit Iesus in partes Cæsareæ Philippi et interrogabat discipulos suos dicens: « Quem dicunt homines esse Filium hominis? ».
At illi dixerunt: « Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam, aut unum ex prophetis ».
Dicit illis: « Vos autem quem me esse dicitis? ».
Respondens Simon Petrus dixit: « Tu es Christus, Filius Dei vivi ».
Respondens autem Iesus dixit ei: « Beatus es, Simon Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in cælis est. Et ego dico tibi: Tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam; et portæ inferi non prævalebunt adversum eam. Tibi dabo claves regni cælorum; et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum in cælis, et quodcumque solveris super terram, erit solutum in cælis ».
Tunc præcepit discipulis, ut nemini dicerent quia ipse esset Christus.
Exinde cœpit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere. Et assumens eum Petrus cœpit increpare illum dicens: « Absit a te, Domine; non erit tibi hoc ».
Qui conversus dixit Petro: « Vade post me, Satana! Scandalum es mihi, quia non sapis ea, quæ Dei sunt, sed ea, quæ hominum! ».
Ad Offertorium