Feria III - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
In diebus illis:
Locuta est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem eius Æthiopissam et dixerunt: « Num per solum Moysen locutus est Dominus? Nonne et per nos similiter est locutus? ». Quod cum audisset Dominus erat enim Moyses vir humillimus super omnes homines, qui morabantur in terra statim locutus est ad eum et ad Aaron et Mariam: « Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum conventus ».
Cumque fuissent egressi, descendit Dominus in columna nubis et stetit in introitu tabernaculi vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, dixit ad eos: « Audite sermones meos! Si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei vel per somnium loquar ad illum. At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est! Ore enim ad os loquor ei, et palam et non per ænigmata et figuras Dominum videt! Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi? ». Iratusque contra eos abiit, nubes quoque recessit, quæ erat super tabernaculum; et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.
Cumque respexisset eam Aaron et vidisset perfusam lepra, ait ad Moysen: « Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum, quod stulte commisimus, ne fiat hæc quasi mortua et ut abortivum, quod proicitur de vulva matris suæ; ecce iam medium carnis eius devoratum est a lepra ». Clamavitque Moyses ad Dominum dicens: « Deus, obsecro, sana eam! ».
Psalmus responsorius 51(50), 3-4, 5-6a, 6b-7, 12-13
FRA •
L/F •
CMT
R/ Miserére, Dómine, quia peccávimus.
Miserere mei, Deus, secundum misericordiam tuam;
et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam.
Amplius lava me ab iniquitate mea
et a peccato meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego cognosco,
et peccatum meum contra me est semper.
Tibi, tibi soli peccavi et malum coram te feci.
Ut iustus inveniaris in sententia tua et æquus in iudicio tuo.
Ecce enim in iniquitate generatus sum,
et in peccato concepit me mater mea.
Cor mundum crea in me, Deus,
et spiritum firmum innova in visceribus meis.
Ne proicias me a facie tua,
et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
Allelúia
Rabbi, tu es Fílius Dei, tu es Rex Israel.
Anno B et C:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 14, 22-36
FRA •
L/F •
CMT
[Postquam saturata est turba,] statim iussit Iesus discipulos ascendere in naviculam et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas. Et dimissis turbis, ascendit in montem solus orare. Vespere autem facto, solus erat ibi. Navicula autem iam multis stadiis a terra distabat, fluctibus iactata; erat enim contrarius ventus.
Quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare. Discipuli autem, videntes eum supra mare ambulantem, turbati sunt dicentes: « Phantasma est », et præ timore clamaverunt.
Statimque Iesus locutus est eis dicens: « Habete fiduciam, ego sum; nolite timere! ».
Respondens autem ei Petrus dixit: « Domine, si tu es, iube me venire ad te super aquas ».
At ipse ait: « Veni! ».
Et descendens Petrus de navicula ambulavit super aquas et venit ad Iesum. Videns vero ventum validum timuit et, cum cœpisset mergi, clamavit dicens: « Domine, salvum me fac! ».
Continuo autem Iesus extendens manum apprehendit eum et ait illi: « Modicæ fidei, quare dubitasti? ». Et cum ascendissent in naviculam, cessavit ventus.
Qui autem in navicula erant, adoraverunt eum dicentes: « Vere Filius Dei es! ».
Et cum transfretassent, venerunt in terram Gennesaret. Et cum cognovissent eum viri loci illius, miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes, et rogabant eum, ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent; et, quicumque tetigerunt, salvi facti sunt.
Anno A:
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 15, 1-2.10-14
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Accedunt ad Iesum ab Hierosolymis pharisæi et scribæ dicentes: « Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant ».
Et convocata ad se turba, dixit eis: « Audite et intellegite: Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem! ».
Tunc accedentes discipuli dicunt ei: « Scis quia pharisæi, audito verbo, scandalizati sunt? ». At ille respondens ait: « Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus cælestis, eradicabitur. Sinite illos: cæci sunt, duces cæcorum. Cæcus autem si cæco ducatum præstet, ambo in foveam cadent ».