Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XVIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Númeri 13, 1-2.25 - 14, 1.26-30.34-35 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Locutus est Dominus ad Moysen [in deserto Pharan] dicens: « Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israel, singulos de singulis tribubus ex principibus ».
Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita, venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israel in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni congregationi ostenderunt fructus terræ et narraverunt dicentes: « Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ re vera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest. Sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi; Amalec habitat in Nageb, Hetthæus et Iebusæus et Amorræus in montanis, Chananæus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis ».
Inter hæc Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: « Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam ». Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant: « Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est ».
Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israel dicentes: « Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos; populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est; ibi vidimus gigantes, filios Enac de genere giganteo, quibus comparati quasi locustæ videbamur ». Igitur vociferans omnis turba flevit nocte illa.
Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: « Usquequo congregatio hæc pessima murmurat contra me? Querelas filiorum Israel audivi. Dic ergo eis: Vivo ego, ait Dominus, sicut locuti estis, audiente me, sic faciam vobis! In solitudine hac iacebunt cadavera vestra. Omnes, qui numerati estis a viginti annis et supra et murmurastis contra me, non intrabitis terram, super quam levavi manum meam, ut habitare vos facerem, præter Chaleb filium Iephonne et Iosue filium Nun. Iuxta numerum quadraginta dierum, quibus considerastis terram annus pro die imputabitur quadraginta annis portabitis iniquitates vestras et scietis ultionem meam. Ego Dominus locutus sum, ita faciam omni congregationi huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me: in solitudine hac deficiet et morietur ».
Psalmus responsorius 106(105), 6-7a, 13-14, 21-22, 23 FRA  L/F  CMT
R/ Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui.
vel
R/ Allelúia.
Peccavimus cum patribus nostris,
iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
Patres nostri in Ægypto non intellexerunt mirabilia tua.
 
Cito obliti sunt operum eius
et non sustinuerunt consilium eius;
et concupierunt concupiscentiam in deserto
et tentaverunt Deum in inaquoso.
 
Obliti sunt Deum, qui salvavit eos,
qui fecit magnalia in Ægypto,
mirabilia in terra Cham,
terribilia in mari Rubro.
 
Et dixit quia disperderet eos,
nisi affuisset Moyses electus eius:
Stetit in confractione in conspectu eius,
ut averteret iram eius, ne destrueret eos.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 15, 21-28 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Secessit Iesus in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananæa a finibus illis egressa clamavit dicens: « Miserere mei, Domine, fili David! Filia mea male a dæmonio vexatur ». Qui non respondit ei verbum.
Et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes: « Dimitte eam, quia clamat post nos ».
Ipse autem respondens ait: « Non sum missus nisi ad oves, quæ perierunt domus Israel ».
At illa venit et adoravit eum dicens: « Domine, adiuva me! ».
Qui respondens ait: « Non est bonum sumere panem filiorum et mittere catellis ».
At illa dixit: « Etiam, Domine, nam et catelli edunt de micis, quæ cadunt de mensa dominorum suorum ».
Tunc respondens Iesus ait illi: « O mulier, magna est fides tua! Fiat tibi, sicut vis ». Et sanata est filia illius ex illa hora.
Ad Offertorium