Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XIX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Deuteronómii 31, 1-8 FRA  L/F  CMT
Abiit Moyses et locutus est omnia verba hæc ad universum Israel et dixit ad eos:
« Centum viginti annorum sum hodie, non possum ultra egredi et ingredi, præsertim cum et Dominus dixerit mihi: “Non transibis Iordanem istum”. Dominus Deus tuus ipse transibit ante te; ipse delebit gentes has in conspectu tuo, et possidebis eas, et Iosue transibit ante te, sicut locutus est Dominus. Facietque Dominus eis, sicut fecit Sehon et Og regibus Amorræorum et terræ eorum delevitque eos. Cum ergo et hos tradiderit vobis, similiter facietis eis, sicut præcepi vobis. Viriliter agite et confortamini; nolite timere nec paveatis a conspectu eorum, quia Dominus Deus tuus ipse est ductor tuus et non dimittet nec derelinquet te ».
Vocavitque Moyses Iosue et dixit ei coram omni Israel: « Confortare et esto robustus; tu enim introduces populum istum in terram, quam daturum se patribus eorum iuravit Dominus, et tu eam sorte divides eis. Et Dominus, qui ductor tuus est, ipse erit tecum, non dimittet nec derelinquet te; noli timere nec paveas ».
Psalmus responsorius : Liber Deuteronómii 32, 3-4a, 7, 8, 9.12 FRA  L/F  CMT
R/ Pars Dómini, pópulus eius.
Quia nomen Domini invocabo:
date magnificentiam Deo nostro!
Petra, perfecta sunt opera eius.
 
Memento dierum antiquorum,
cogita generationes singulas;
interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi,
maiores tuos, et dicent tibi.
 
Quando dividebat Altissimus gentes,
quando separabat filios Adam,
constituit terminos populorum
iuxta numerum filiorum Israel.
 
Pars autem Domini populus eius,
Iacob funiculus hereditatis eius.
Dominus solus dux eius fuit,
et non erat cum eo deus alienus.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mítis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 18, 1-5.10.12-14 FRA  L/F  CMT
In illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes: « Quis putas maior est in regno cælorum? ». Et advocans parvulum, statuit eum in medio eorum et dixit:
« Amen dico vobis: Nisi conversi fueritis et efiiciamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est maior in regno cælorum. Et, qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo, me suscipit.
Videte, ne contemnatis unum ex his pusillis; dico enim vobis quia angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris mei, qui in cælis est.
Quid vobis videtur? Si fuerint alicui centum oves, et erraverit una ex eis, nonne relinquet nonaginta novem in montibus et vadit quærere eam, quæ erravit? Et si contigerit ut inveniat eam, amen dico vobis quia gaudebit super eam magis quam super nonaginta novem, quæ non erraverunt. Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis ».
Ad Offertorium