Feria II - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 1, 1-5.8b-10
FRA •
L/F •
CMT
Paulus et Silvanus et Timotheus Ecclesiæ Thessalonicensium in Deo Patre et Domino Iesu Christo: gratia vobis et pax.
Gratias agimus Deo semper pro omnibus vobis, memoriam facientes in orationibus nostris, sine intermissione; memores operis fidei vestræ et laboris caritatis et sustinentiæ spei Domini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum; scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram, quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum sed et in virtute et in Spiritu Sancto et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus vobis propter vos.
In omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profecta est, ita ut non sit nobis necesse quidquam loqui; ipsi enim de nobis annuntiant qualem introitum habuerimus ad vos, et quomodo conversi estis ad Deum a simulacris, servire Deo vivo et vero et exspectare Filium eius de cælis, quem suscitavit ex mortuis, Iesum, qui eripit nos ab ira ventura.
Psalmus responsorius 149, 1-2, 3-4, 5-6a.9b
FRA •
L/F •
CMT
R/ Beneplácitum est Dómino in pópulo suo.
vel
R/ Allelúia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
Lætetur Israel in eo, qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen eius in choro,
in tympano et cithara psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et honorabit mansuetos in salute.
Iubilent sancti in gloria,
lætentur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum.
Gloria hæc est omnibus sanctis eius.
Allelúia
Oves meæ vocem meam áudiunt, dicit Dóminus, et ego cognósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 23, 13.15-22
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Locutus est Iesus dicens:
« Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines! Vos enim non intratis nec introeuntes sinitis intrare.
Væ vobis, scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos!
Væ vobis, duces cæci, qui dicitis: «Quicumque iuraverit per templum, nihil est; quicumque autem iuraverit in auro templi, debet». Stulti et cæci! Quid enim maius est: aurum an templum, quod sanctificat aurum? Et: «Quicumque iuraverit in altari, nihil est; quicumque autem iuraverit in dono, quod est super illud, debet». Cæci! Quid enim maius est: donum an altare, quod sanctificat donum?
Qui ergo iuraverit in altari, iurat in eo et in omnibus, quæ super illud sunt; et, qui iuraverit in templo, iurat in illo et in eo, qui inhabitat in ipso; et, qui iuraverit in cælo, iurat in throno Dei et in eo, qui sedet super eum ».