Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXI
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 1, 17-25 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Non misit me Christus baptizare, sed evangelizare; non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi. Verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est; his autem, qui salvi fiunt, id est nobis, virtus Dei est.
Scriptum est enim: « Perdam sapientiam sapientium et prudentiam prudentium reprobabo ». Ubi sapiens? Ubi scriba? Ubi conquisitor huius sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam prædicationis salvos facere credentes. Quoniam et Iudæi signa petunt, et Græci sapientiam quærunt, nos autem prædicamus Christum crucifixum, Iudæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam; ipsis autem vocatis, Iudæis atque Græcis, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam; quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et, quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
Psalmus responsorius 33(32), 1-2, 4-5, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Misericórdia Dómini plena est terra.
Exsultate, iusti, in Domino;
rectos decet collaudatio.
Confitemini Domino in cithara,
in psalterio decem chordarum psallite illi.
 
Quia rectum est verbum Domini,
et omnia opera eius in fide.
Diligit iustitiam et iudicium;
misericordia Domini plena est terra.
 
Dominus dissipat consilia gentium,
irritas facit cogitationes populorum.
Consilium autem Domini in æternum manet,
cogitationes cordis eius in generatione et generationem.
Allelúia
Vigiláte, omni témpore orantes, ut possítis stare ante Fílium hóminis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Matthæum 25, 1-13 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc:
« Simile erit regnum cælorum decem virginibus, quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes. Fatuæ enim, acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum; prudentes vero acceperunt oleum in vasis cum lampadibus suis. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
Media autem nocte clamor factus est: «Ecce sponsus! Exite obviam ei». Tunc surrexerunt omnes virgines illæ et ornaverunt lampades suas. Fatuæ autem sapientibus dixerunt: «Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ exstinguuntur». Responderunt prudentes dicentes: «Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes et emite vobis».
Dum autem irent emere, venit sponsus, et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias; et clausa est ianua. Novissime autem veniunt et reliquæ virgines dicentes: «Domine, domine, aperi nobis». At ille respondens ait: «Amen dico vobis: Nescio vos».
Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam.
Ad Offertorium