Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 3, 18-23 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nemo se seducat; si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc sæculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientia enim huius mundi stultitia est apud Deum. Scriptum est enim: « Qui apprehendit sapientes in astutia eorum »; et iterum: « Dominus novit cogitationes sapientium, quoniam vanæ sunt ».
Itaque nemo glorietur in hominibus. Omnia enim vestra sunt, sive Paulus sive Apollo sive Cephas sive mundus sive vita sive mors sive præsentia sive futura, omnia enim vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Dómini est terra et plenitúdo eius.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
 
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accepit in vanum nomen eius.
 
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia
Veníte post me, dicit Dóminus, et fáciam vos fíeri piscatóres hóminum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 1-11 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Cum turba urgeret Iesum et audiret verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth et vidit duas naves stantes secus stagnum; piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia. Ascendens autem in unam navem, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedens docebat de navicula turbas.
Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: « Duc in altum et laxate retia vestra in capturam ».
Et respondens Simon dixit: « Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ».
Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autem retia eorum. Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent et adiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.
Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: « Exi a me, quia homo peccator sum, Domine ». Stupor enim circumdederat eum et omnes, qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant; similiter autem et Iacobum et Ioannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis.
Et ait ad Simonem Iesus: « Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ».
Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
Ad Offertorium