Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Thessalonicénses 5, 1-6.9-11 FRA  L/F  CMT
De temporibus et momentis, fratres, non indigetis, ut scribatur vobis; ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet.
Cum enim dixerint: « Pax et securitas », tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehendat; omnes enim vos filii lucis estis et filii diei. Non sumus noctis neque tenebrarum; igitur non dormiamus sicut ceteri, sed vigilemus et sobrii simus.
Quoniam non posuit nos Deus in iram sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum, qui mortuus est pro nobis, ut sive vigilemus sive dormiamus, simul cum illo vivamus. Propter quod consolamini invicem et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
Psalmus responsorius 27(26), 1, 4, 13-14 FRA  L/F  CMT
R/ Credo vidére bona Dómini in terra vivéntium.
Dominus illuminatio mea et salus mea; quem timebo?
Dominus protector vitæ meæ; a quo trepidabo?
 
Unum petii a Domino, hoc requiram:
ut inhabitem in domo Domini
omnibus diebus vitæ meæ,
ut videam voluptatem Domini
et visitem templum eius.
 
Credo videre bona Domini in terra viventium.
Exspecta Dominum, viriliter age,
et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 4, 31-37 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Descendit Iesus in Capharnaum civitatem Galilææ. Et docebat illos sabbatis; et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.
Et in synagoga erat homo habens spiritum dæmonii immundi; et exclamavit voce magna: « Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ».
Et increpavit illi Iesus dicens: « Obmutesce et exi ab illo! ». Et cum proiecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit.
Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: « Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ».
Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
Ad Offertorium