Feria VI - Hebd XXII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 15-20
FRA •
L/F •
CMT
Christus Iesus est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt universa in cælis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates. Omnia per ipsum et in ipsum creata sunt, et ipse est ante omnia, et omnia in ipso constant.
Et ipse est caput corporis Ecclesiæ; qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens, quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 4, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Introíte in conspéctu Dómini in exsultatióne.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Ego sum lux mundi, dicit Dóminus; qui séquitur me habébit lucem vitæ.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 5, 33-39
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dixerunt ad Iesum pharisæi et scribæ: « Discipuli Ioannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum; tui autem edunt et bibunt ».
Quibus Iesus ait: « Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis est sponsus, facere ieiunare? Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illis sponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ».
Dicebat autem et similitudinem ad illos: « Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit in vestimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissura a novo.
Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinum novum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt; sed vinum novum in utres novos mittendum est. Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: «Vetus melius est!» ».