Feria V - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 12-17
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Induite vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti, viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, mansuetudinem, longanimitatem, supportantes invicem et donantes vobis ipsis, si quis adversus aliquem habet querelam; sicut et Dominus donavit vobis, ita et vos; super omnia autem hæc: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
Et pax Christi dominetur in cordibus vestris, ad quam et vocati estis in uno corpore. Et grati estote. Verbum Christi habitet in vobis abundanter, in omni sapientia docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis, canticis spiritalibus, in gratia cantantes in cordibus vestris Deo; et omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo Patri per ipsum.
Psalmus responsorius 150, 1-2, 3-4, 5-6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Omne quod spírat, laudet Dóminum!
vel
R/ Allelúia.
Laudate Dominum in sanctuario eius,
laudate eum in firmamento virtutis eius.
Laudate eum in magnalibus eius,
laudate eum secundum multitudinem magnitudinis eius.
Laudate eum in sono tubæ,
laudate eum in psalterio et cithara,
laudate eum in tympano et choro,
laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis benesonantibus,
laudate eum in cymbalis iubilationis:
omne quod spirat, laudet Dominum.
Allelúia
Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 27-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. Ei, qui te percutit in maxillam, præbe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quæ vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quæ vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant æqualia.
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ».