Feria V - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 8, 1b-7.11-13
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Scientia inflat, caritas vero ædificat. Si quis se existimat scire aliquid, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire; si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. De esu igitur idolothytorum, scimus quia nullum idolum est in mundo, et quod nullus deus nisi Unus. Nam et si sunt, qui dicantur dii sive in cælo sive in terra, si quidem sunt dii multi et domini multi, nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia et nos in illum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia et nos per ipsum. Sed non in omnibus est scientia; quidam autem consuetudine usque nunc idoli quasi idolothytum manducant, et conscientia ipsorum, cum sit infirma, polluitur.
Peribit enim infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est! Sic autem peccantes in fratres et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem.
Psalmus responsorius 139(138), 1-3, 13-14ab, 23-24
FRA •
L/F •
CMT
R/ Deduc me, Dómine, in via ætérna.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti.
Quia tu formasti renes meos,
contexuisti me in utero matris meæ.
Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;
mirabilia opera tua.
Scrutare me, Deus, et scito cor meum;
proba me et cognosce semitas meas
et vide, si via vanitatis in me est,
et deduc me in via æterna.
Allelúia
Si diligámus ínvicem, Deus in nobis manet, et cáritas eius in nobis consummáta est.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 27-38
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis:
« Vobis dico, qui auditis: Diligite inimicos vestros, bene facite his, qui vos oderunt; benedicite male dicentibus vobis, orate pro calumniantibus vos. Ei, qui te percutit in maxillam, præbe et alteram; et ab eo, qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. Omni petenti te tribue; et ab eo, qui aufert, quæ tua sunt, ne repetas. Et prout vultis, ut faciant vobis homines, facite illis similiter.
Et si diligitis eos, qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? Nam et peccatores diligentes se diligunt. Et si bene feceritis his, qui vobis bene faciunt, quæ vobis est gratia? Si quidem et peccatores idem faciunt. Et si mutuum dederitis his, a quibus speratis recipere, quæ vobis gratia est? Nam et peccatores peccatoribus fenerantur, ut recipiant æqualia.
Verumtamen diligite inimicos vestros et bene facite et mutuum date nihil desperantes; et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. Estote misericordes, sicut et Pater vester misericors est.
Et nolite iudicare et non iudicabimini; et nolite condemnare et non condemnabimini. Dimittite et dimittemini; date, et dabitur vobis: mensuram bonam, confertam, coagitatam, supereffluentem dabunt in sinum vestrum; eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis ».