Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 1, 24-29.2, 1-3 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo, ea quæ desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius, quod est Ecclesia, cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei, quæ data est mihi in vos, ut impleam verbum Dei; mysterium, quod absconditum fuit a sæculis et generationibus, nunc autem manifestatum est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ mysterii huius in gentibus, quod est Christus in vobis, spes gloriæ; quem nos annuntiamus, commonentes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia, ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo; ad quod et laboro certando secundum operationem eius, quæ operatur in me in virtute.
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro his, qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei, Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
Psalmus responsorius 62(61), 6-7, 9 FRA  L/F  CMT
R/ In Deo salutáre meum et glória mea.
In Deo tantum quiesce, anima mea,
quoniam ab ipso patientia mea.
Verumtamen ipse Deus meus et salutare meum,
præsidium meum; non movebor.
 
Sperate in eo, omnis congregatio populi,
effundite coram illo corda vestra;
Deus refugium nobis.
Allelúia
Oves meæ vocem meam aúdiunt, dicit Dóminus; et ego congnósco eas, et sequúntur me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 6-11 FRA  L/F  CMT
Factum est in sabbato, ut intraret Iesus in synagogam et doceret; et erat ibi homo, et manus eius dextra erat arida. Observabant autem illum scribæ et pharisæi, si sabbato curaret, ut invenirent accusare illum.
Ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini, qui habebat manum aridam: « Surge et sta in medium ». Et surgens stetit. Ait autem ad illos Iesus: « Interrogo vos, si licet sabbato bene facere an male; animam salvam facere an perdere? ». Et circumspectis omnibus illis, dixit illi: « Extende manum tuam ». Et fecit; et restituta est manus eius.
Ipsi autem repleti sunt insipientia et colloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu.
Ad Offertorium