Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 2, 6-15 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Sicut accepistis Christum Iesum Dominum, in ipso ambulate, radicati et superædificati in ipso et confirmati fide, sicut didicistis, abundantes in gratiarum actione.
Videte, ne quis vos deprædetur per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi et non secundum Christum; quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis; in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in baptismo, in quo et conresuscitati estis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis; et vos, cum mortui essetis in delictis et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans nobis omnia delicta, delens, quod adversum nos erat, chirographum decretis, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio affigens illud cruci; exspolians principatus et potestates traduxit confidenter, triumphans illos in semetipso.
Psalmus responsorius 145(144), 1-2, 8-9, 10-11 FRA  L/F  CMT
R/ Suávis Dóminus univérsis.
Exaltabo te, Deus meus, rex,
et benedicam nomini tuo
in sæculum et in sæculum sæculi.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
 
Miserator et misericors Dominus,
longanimis et multæ misericordiæ.
Suavis Dominus universis,
et miserationes eius super omnia opera eius.
 
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Allelúia
Ego vos elégi de mundo, ut eátis et fructum afferátis, et fructus vester máneat, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 12-19 FRA  L/F  CMT
Factum est autem in illis diebus, exiit Iesus in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei.
Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos et elegit Duodecim ex ipsis, quos et apostolos nominavit: Simonem, quem et cognominavit Petrum, et Andream fratrem eius et Iacobum et Ioannem et Philippum et Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et Simonem, qui vocatur Zelotes, et Iudam Iacobi et Iudam Iscarioth, qui fuit proditor.
Et descendens cum illis stetit in loco campestri, et turba multa discipulorum eius, et multitudo copiosa plebis ab omni Iudæa et Ierusalem et maritima Tyri et Sidonis, qui venerunt, ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis; et, qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur.
Et omnis turba quærebant eum tangere, quia virtus de illo exibat et sanabat omnes.
Ad Offertorium