Feria VI - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 9, 16-19.22b-27
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si evangelizavero, non est mihi gloria; necessitas enim mihi incumbit. Væ enim mihi est, si non evangelizavero! Si enim volens hoc ago, mercedem habeo; si autem invitus, dispensatio mihi credita est. Quæ est ergo merces mea? Ut Evangelium prædicans sine sumptu ponam Evangelium, ut non abutar potestate mea in Evangelio.
Nam cum liber essem ex omnibus, omnium me servum feci, ut plures lucri facerem. Omnibus omnia factus sum, ut aliquos utique facerem salvos. Omnia autem facio propter Evangelium, ut comparticeps eius efficiar.
Nescitis quod hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium? Sic currite, ut comprehendatis. Omnis autem, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet; et illi quidem, ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ego igitur sic curro non quasi in incertum, sic pugno non quasi ærem verberans; sed castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis prædicaverim, ipse reprobus efficiar.
Psalmus responsorius 84(83), 3, 4, 5-6, 12
FRA •
L/F •
CMT
R/ Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum!
Concupiscit et deficit anima mea in atria Domini.
Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
Etenim passer invenit sibi domum,
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos:
altaria tua, Domine virtutum, rex meus et Deus meus.
Beati, qui habitant in domo tua:
in perpetuum laudabunt te.
Beatus vir, cuius est auxilium abs te,
ascensiones in corde suo disposuit.
Quia sol et scutum est Dominus Deus,
gratiam et gloriam dabit Dominus;
non privabit bonis eos,
qui ambulant in innocentia.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 39-42
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Dixit Iesus discipulis similitudinem: « Numquid potest cæcus cæcum ducere? Nonne ambo in foveam cadent?
Non est discipulus super magistrum; perfectus autem omnis erit sicut magister eius.
Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras? Quomodo potes dicere fratri tuo: «Frater, sine eiciam festucam, quæ est in oculo tuo», ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies, ut educas festucam, quæ est in oculo fratris tui ».