Feria IV - Hebd XXIII
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Colossénses 3, 1-11
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Si conresurrexistis Christo, quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ supra terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo! Cum Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.
Mortificate ergo membra, quæ sunt super terram: fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam, quæ est simulacrorum servitus, propter quæ venit ira Dei super filios incredulitatis; in quibus et vos ambulastis aliquando, cum viveretis in illis. Nunc autem deponite et vos omnia: iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro; nolite mentiri invicem, qui exuistis vos veterem hominem cum actibus eius et induistis novum, eum, qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius, qui creavit eum, ubi non est Græcus et Iudæus, circumcisio et præputium, barbarus, Scytha, servus, liber, sed omnia et in omnibus Christus.
Psalmus responsorius 145(144), 2-3, 10-11, 12-13ab
FRA •
L/F •
CMT
R/ Suávis Dóminus univérsis.
Per singulos dies benedicam tibi
et laudabo nomen tuum
in sæculum et in sæculum sæculi.
Magnus Dominus et laudabilis nimis,
et magnitudinis eius non est investigatio.
Confiteantur tibi, Domine, omnia opera tua;
et sancti tui benedicant tibi.
Gloriam regni tui dicant
et potentiam tuam loquantur.
Ut notas faciant filiis hominum potentias tuas
et gloriam magnificentiæ regni tui.
Regnum tuum regnum omnium sæculorum,
et dominatio tua in omnem generationem et generationem.
Allelúia
Gaudéte in illa die et exsultáte, dicit Dóminus; ecce enim merces vestra multa in cælo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 6, 20-26
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Elevatis oculis suis in discipulos suos, dicebat Iesus:
« Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.
Beati, qui nunc esuritis, quia saturabimini.
Beati, qui nunc fletis, quia ridebitis.
Beati eritis, cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. Gaudete in illa die et exsultate, ecce enim merces vestra multa in cælo; secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram!
Væ vobis, qui saturati estis nunc, quia esurietis!
Væ vobis, qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis!
Væ, cum bene vobis dixerint omnes homines! Secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.