Feria V - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Timótheum 4, 12-16
FRA •
L/F •
CMT
Carissime:
Nemo adulescentiam tuam contemnat; sed exemplum esto fidelium in verbo, in conversatione, in caritate, in fide, in castitate. Dum venio, attende lectioni, exhortationi, doctrinæ. Noli neglegere donationem, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam cum impositione manuum presbyterii. Hæc meditare, in his esto, ut profectus tuus manifestus sit omnibus. Attende tibi et doctrinæ; insta in illis; hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.
Psalmus responsorius 111(110), 7-8a, 9, 10
FRA •
L/F •
CMT
R/ Magna sunt ópera Dómini.
vel
R/ Allelúia.
Opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in sæculum sæculi,
facta in veritate et æquitate.
Redemptionem misit populo suo,
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius.
Initium sapientiæ timor Domini,
intellectus bonus omnibus facientibus ea;
laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Allelúia
Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos, dicit Dóminus.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 36-50
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Rogabat autem Iesum quidam de pharisæis, ut manducaret cum illo; et ingressus domum pharisæi discubuit. Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti; et stans retro secus pedes eius flens lacrimis cœpit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguento ungebat.
Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: « Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis mulier, quæ tangit eum, quia peccatrix est ».
Et respondens Iesus dixit ad illum: « Simon, habeo tibi aliquid dicere ».
At ille ait: « Magister, dic ».
« Duo debitores erant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plus diliget eum? ».
Respondens Simon dixit: « Æstimo quia is, cui plus donavit ».
At ille dixit ei: « Recte iudicasti ».
Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: « Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquam pedibus meis non dedisti; hæc autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit. Osculum mihi non dedisti; hæc autem, ex quo intravi, non cessavit osculari pedes meos. Oleo caput meum non unxisti; hæc autem unguento unxit pedes meos. Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eius multa, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ».
Dixit autem ad illam: « Remissa sunt peccata tua ».
Et cœperunt, qui simul accumbebant, dicere intra se: « Quis est hic, qui etiam peccata dimittit?».
Dixit autem ad mulierem: « Fides tua te salvam fecit; vade in pace! ».