Feria III - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 12, 12-14.27-31a
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Sicut corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Iudæi sive Græci sive servi sive liberi, et omnes unum Spiritum potati sumus. Nam et corpus non est unum membrum sed multa.
Vos autem estis corpus Christi et membra ex parte. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, tertio doctores, deinde virtutes, exinde donationes curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum. Numquid omnes apostoli? Numquid omnes prophetæ? Numquid omnes doctores? Numquid omnes virtutes? Numquid omnes donationes habent curationum? Numquid omnes linguis loquuntur? Numquid omnes interpretantur? Æmulamini autem charismata maiora.
Psalmus responsorius 100(99), 2, 3, 4, 5
FRA •
L/F •
CMT
R/ Nos pópulus eius et oves páscuæ eius.
Iubilate Domino, omnis terra,
servite Domino in lætitia;
introite in conspectu eius in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus;
ipse fecit nos, et ipsius sumus,
populus eius et oves pascuæ eius.
Introite portas eius in confessione,
atria eius in hymnis,
confitemini illi, benedicite nomini eius.
Quoniam suavis est Dominus;
in æternum misericordia eius,
et usque in generationem et generationem veritas eius.
Allelúia
Prophéta magnus surréxit in nobis, et Deus visitávit plebem suam.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 7, 11-17
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ivit Iesus in civitatem, quæ vocatur Naim, et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa. Cum autem appropinquaret portæ civitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suæ; et hæc vidua erat, et turba civitatis multa cum illa.
Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super ea dixit illi: « Noli flere! ». Et accessit et tetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: « Adulescens, tibi dico: Surge! ». Et resedit, qui erat mortuus, et cœpit loqui; et dedit illum matri suæ.
Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deum dicentes: « Propheta magnus surrexit in nobis » et: « Deus visitavit plebem suam ». Et exiit hic sermo in universam Iudæam de eo et omnem circa regionem.