Sabbato - Hebd XXIV
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ primæ béati Pauli apóstoli ad Corínthios 15, 35-37.42-49
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Dicet aliquis: « Quomodo resurgunt mortui? Quali autem corpore veniunt? ». Insipiens! Tu, quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et, quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas sed nudum granum, ut puta tritici aut alicuius ceterorum.
Sic et resurrectio mortuorum: seminatur in corruptione, resurgit in incorruptione; seminatur in ignobilitate, resurgit in gloria; seminatur in infirmitate, resurgit in virtute; seminatur corpus animale, resurgit corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale. Sic et scriptum est: « Factus est primus homo Adam in animam viventem »; novissimus Adam in Spiritum vivificantem.
Sed non prius, quod spiritale est, sed quod animale est; deinde quod spiritale. Primus homo de terra terrenus, secundus homo de cælo. Qualis terrenus, tales et terreni, et qualis cælestis, tales et cælestes; et sicut portavimus imaginem terreni, portabimus et imaginem cælestis.
Psalmus responsorius 56(55), 10, 11-12, 13-14
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ambulábo coram Deo in lúmine vivéntium.
Tunc convertentur inimici mei retrorsum,
in quacumque die invocavero:
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo, cuius laudabo sermonem,
in Domino, cuius laudabo sermonem.
Super me sunt, Deus, vota tua;
reddam laudationes tibi,
quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut ambulem coram Deo in lumine viventium.
Allelúia
Beáti qui in corde bono et óptimo verbum Dei rétinent, et fructum áfferunt in patiéntia.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 8, 4-15
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Cum turba plurima conveniret, et de singulis civitatibus properarent ad Iesum, dixit per similitudinem: « Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres cæli comederunt illud. Et aliud cecidit super petram et natum aruit, quia non habebat umorem. Et aliud cecidit inter spinas, et simul exortæ spinæ suffocaverunt illud. Et aliud cecidit in terram bonam et ortum fecit fructum centuplum ».
Hæc dicens clamabat: « Qui habet aures audiendi, audiat ».
Interrogabant autem eum discipuli eius, quæ esset hæc parabola.
Quibus ipse dixit: « Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant.
Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. Qui autem supra petram: qui cum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum; et hi radices non habent, qui ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt. Quod autem in spinis cecidit: hi sunt, qui audierunt et a sollicitudinibus et divitiis et voluptatibus vitæ euntes suffocantur et non referunt fructum.
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia.