Ressources Catholiques Missel Romain
 
Dominica XXVI
Tempus « per annum » - Anno B
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Númeri 11, 25-29 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Descendit Dominus per nubem et locutus est ad Moysen auferens de spiritu, qui erat in eo, et dans septuaginta viris senibus. Cumque requievisset in eis spiritus, prophetaverunt nec ultra fecerunt. Remanserant autem in castris duo viri, quorum unus vocabatur Eldad et alter Medad, super quos requievit spiritus; nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculum.
Cumque prophetarent in castris, cucurrit puer et nuntiavit Moysi dicens: « Eldad et Medad prophetant in castris ». Statim Iosue filius Nun minister Moysi et electus eius a iuventute sua ait: « Domine mi Moyses, prohibe eos! ». At ille: « Quid, inquit, æmularis pro me? Quis tribuat, ut omnis populus prophetet, et det eis Dominus spiritum suum? ».
Psalmus responsorius 19(18), 8, 10, 12-13, 14 FRA  L/F  CMT
R/ Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Etenim servus tuus eruditur in eis;
in custodiendis illis retributio multa.
Errores quis intellegit?
Ab occultis munda me.
 
A superbia custodi servum tuum, ne dominetur mei,
Tunc immaculatus ero,
et emundabor a delicto maximo.
Léctio Epístolæ béati Iacóbi apóstoli 5, 1-6 FRA  L/F  CMT
Age nunc, divites, plorate ululantes in miseriis, quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt, aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt. Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.
Allelúia
Sermo tuus, Dómine, véritas est; sanctífica nos in veritáte.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 9, 38-43.45.47-48 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dixit Iesu Ioannes: « Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos ».
Iesus autem ait: « Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est adversum nos, pro nobis est.
Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.
Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.
Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam. Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam, ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur ».
Credo