Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Nehemíæ 8, 1-4a.5-6.7b-12 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Congregatus est omnis populus quasi vir unus ad plateam, quæ est ante portam Aquarum, et dixerunt Esdræ scribæ, ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israeli. Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque, qui poterant intellegere, in die prima mensis septimi. Et legit in eo in platea, quæ erat ante portam Aquarum, de mane usque ad mediam diem in conspectu virorum et mulierum et eorum, qui intellegere poterant; et aures omnis populi erant erectæ ad librum legis.
Stetit autem Esdras scriba super gradum ligneum, quem ad hoc fecerant. Et aperuit Esdras librum coram omni populo — super universum quippe populum eminebat — et, cum aperuisset eum, stetit omnis populus. Et benedixit Esdras Domino, Deo magno; et respondit omnis populus: « Amen, amen », elevans manus suas. Et incurvati sunt et adoraverunt Deum proni in terram. Levitæ erudiebant populum in lege; populus autem stabat in gradu suo. Et legerunt in libro legis Dei distincte et aperierunt sensum et explicaverunt lectionem.
Dixit autem Nehemias, ipse est præpositus, et Esdras sacerdos et scriba et Levitæ instruentes populum universo populo: « Dies iste sanctificatus est Domino Deo nostro! Nolite lugere et nolite flere ». Flebat enim omnis populus, cum audiret verba legis.
Et dixit eis: « Ite, comedite pinguia et bibite mulsum et mittite partes his, qui non præparaverunt sibi, quia sanctus dies Domini nostri est; et nolite contristari, gaudium etenim Domini est fortitudo vestra ».
Levitæ autem silentium faciebant in omni populo dicentes: « Tacete, quia dies sanctus est, et nolite dolere ». Abiit itaque omnis populus, ut comederet et biberet et mitteret partes et faceret lætitiam magnam, quia intellexerant verba, quæ docuerat eos.
Psalmus responsorius 19(18), 8, 9, 10, 11 FRA  L/F  CMT
R/ Iustítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda.
Lex Domini immaculata, reficiens animam,
testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
 
Iustitiæ Domini rectæ, lætificantes corda,
præceptum Domini lucidum, illuminans oculos.
 
Timor Domini mundus, permanens in sæculum sæculi;
iudicia Domini vera, iusta omnia simul.
 
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum,
et dulciora super mel et favum stillantem.
Allelúia
Appropinquávit regnum Dei; pænitémini et crédite Evangélio.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 1-12 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Designavit Dominus alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis:
« Messis quidem multa, operarii autem pauci; rogate ergo Dominum messis, ut mittat operarios in messem suam. Ite; ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis.
In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: «Pax huic domui». Et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete edentes et bibentes, quæ apud illos sunt: dignus enim est operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate, quæ apponuntur vobis, et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis: «Appropinquavit in vos regnum Dei».
In quamcumque civitatem intraveritis, et non receperint vos, exeuntes in plateas eius dicite: «Etiam pulverem, qui adhæsit nobis ad pedes de civitate vestra, extergimus in vos; tamen hoc scitote, quia appropinquavit regnum Dei». Dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati ».
Ad Offertorium