Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Zacharíæ prophétæ 8, 20-23 FRA  L/F  CMT
Hæc dicit Dominus exercituum: « Adhuc venient populi et habitatores civitatum magnarum, et ibunt habitatores unius ad alteram dicentes: “Eamus, ut deprecemur faciem Domini et quæramus Dominum exercituum; vadam etiam ego”. Et venient populi multi et gentes robustæ ad quærendum Dominum exercituum in Ierusalem et deprecandam faciem Domini.
Hæc dicit Dominus exercituum: In diebus illis apprehendent decem homines ex omnibus linguis gentium, apprehendent fimbriam viri Iudæi dicentes: “Ibimus vobiscum; audivimus enim quoniam Deus vobiscum est” ».
Psalmus responsorius 87(86), 1-3, 4-5, 6-7 FRA  L/F  CMT
R/ Deus nobíscum est.
Fundamenta eius in montibus sanctis;
diligit Dominus portas Sion
super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei!
 
Memor ero Rahab et Babylonis inter scientes me;
ecce Philistæa et Tyrus cum Æthiopia:
hi nati sunt illic.
Et de Sion dicetur: « Hic et ille natus est in ea;
et ipse firmavit eam Altissimus ».
 
Dominus referet in librum populorum:
« Hi nati sunt illic ».
Et cantant sicut choros ducentes:
« Omnes fontes mei in te ».
Allelúia
Fílius hóminis venit ut minstráret, et daret ánimam suam redemptiónem pro multis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 51-56 FRA  L/F  CMT
Dum complerentur dies assumptionis Iesu, et ipse faciem suam firmavit, ut iret Ierusalem, et misit nuntios ante conspectum suum. Et euntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi. Et non receperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.
Cum vidissent autem discipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: « Domine, vis dicamus, ut ignis descendat de cælo et consumat illos? ». Et conversus increpavit illos. Et ierunt in aliud castellum.
Ad Offertorium