Sabbato - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio libri Iob 42, 1-3.5-6.12-16
FRA •
L/F •
CMT
Respondens Iob Domino dixit:
« Scio quia omnia potes, et nulla te latet cogitatio. Quis est iste, qui celat consilium absque scientia? Ideo insipienter locutus sum et mirabilia, quæ excederent scientiam meam. Auditu auris audivi te; nunc autem oculus meus videt te. Idcirco ipse me reprehendo et ago pænitentiam in favilla et cinere ».
Dominus autem benedixit novissimis Iob magis quam principio eius; et facta sunt ei quattuordecim milia ovium et sex milia camelorum et mille iuga boum et mille asinæ. Et fuerunt ei septem filii et tres filiæ; et vocavit nomen unius Columbam et nomen secundæ Cassiam et nomen tertiæ Cornustibii. Non sunt autem inventæ mulieres speciosæ sicut filiæ Iob in universa terra; deditque eis pater suus hereditatem inter fratres earum.
Vixit autem Iob post hæc centum quadraginta annis et vidit filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex et plenus dierum.
Psalmus responsorius 119(118), 66, 71, 75, 91, 125, 130
FRA •
L/F •
CMT
R/ Fáciem tuam, Dómine, illúmina super servum tuum.
Bonitatem et prudentiam et scientiam doce me,
quia præceptis tuis credidi.
Bonum mihi quia humiliatus sum,
ut discam iustificationes tuas.
Cognovi, Domine, quia æquitas iudicia tua,
et in veritate humiliasti me.
Secundum iudicia tua permanent hodie,
quoniam omnia serviunt tibi.
Servus tuus sum ego;
da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Declaratio sermonum tuorum illuminat
et intellectum dat parvulis.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 17-24
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Reversi sunt septuaginta duo cum gaudio dicentes: « Domine, etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo! ».
Et ait illis: « Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem. Ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici; et nihil vobis nocebit. Verumtamen in hoc nolite gaudere, quia spiritus vobis subiciuntur; gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis ».
In ipsa hora exsultavit Spiritu Sancto et dixit: « Confiteor tibi, Pater, Domine cæli et terræ, quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; etiam, Pater, quia sic placuit ante te. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo; et nemo scit qui sit Filius, nisi Pater, et qui sit Pater, nisi Filius et cui voluerit Filius revelare ».
Et conversus ad discipulos seorsum dixit: « Beati oculi, qui vident, quæ videtis. Dico enim vobis: Multi prophetæ et reges voluerunt videre, quæ vos videtis, et non viderunt, et audire, quæ auditis, et non audierunt ».