Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd XXVI
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri Nehemíæ 2, 1-8 FRA  L/F  CMT
Factum est in mense Nisan, anno vicesimo Artaxerxis regis, dum biberet, levavi vinum et dedi regi; non enim eram ingratus coram eo.
Dixitque mihi rex: « Quare vultus tuus tristis est, cum te ægrotum non videam? Nihil est aliud nisi tristitia cordis ».
Et timui valde et dixi regi: « Rex, in æternum vive! Quare non mæreat vultus meus, quia civitas sepulcrorum patrum meorum deserta est, et portæ eius combustæ sunt igne? ».
Et ait mihi rex: « Pro qua re postulas? ».
Et oravi Deum cæli et dixi ad regem: « Si videtur regi bonum, et si placet servus tuus ante faciem tuam, ut mittas me in Iudæam ad civitatem sepulcrorum patrum meorum, et ædificabo eam ».
Dixitque mihi rex, et regina sedebat iuxta eum: « Usque ad quod tempus erit iter tuum, et quando reverteris? ». Et placuit regi mittere me; et constitui ei tempus.
Et dixi regi: « Si regi videtur bonum, epistulæ dentur mihi ad duces regionis trans flumen, ut me transire permittant, donec veniam in Iudæam; et epistulam ad Asaph custodem saltus regis, ut det mihi ligna, ut contignare possim portas turris domus et muri civitatis et domus, in qua habitabo ». Et dedit mihi rex, quia manus Dei mei bona super me.
Psalmus responsorius 137(136), 1-2, 3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Adhæreat lingua mea fáucibus meis, si non memínero tui.
Super flumina Babylonis,
illic sedimus et flevimus,
cum recordaremur Sion.
In salicibus in medio eius
suspendimus citharas nostras.
 
Quia illic rogaverunt nos,
qui captivos duxerunt nos,
verba cantionum,
et, qui affligebant nos, lætitiam:
« Cantate nobis de canticis Sion ».
 
Quomodo cantabimus canticum Domini
in terra aliena?
Si oblitus fuero tui, Ierusalem,
oblivioni detur dextera mea.
 
Adhæreat lingua mea faucibus meis,
si non meminero tui,
si non præposuero Ierusalem
in capite lætitiæ meæ.
Allelúia
Omnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 9, 57-62 FRA  L/F  CMT
Euntibus Iesu et discipulis in via, dixit quidam ad illum: « Sequar te, quocumque ieris ».
Et ait illi Iesus: « Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ».
Ait autem ad alterum: « Sequere me ».
Ille autem dixit: « Domine, permitte mihi primum ire et sepelire patrem meum ».
Dixitque ei Iesus: « Sine, ut mortui sepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ».
Et ait alter: « Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt ».
Ait ad illum Iesus: « Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei ».
Ad Offertorium