Feria V - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 3, 1-5
FRA •
L/F •
CMT
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit, ante quorum oculos Iesus Christus descriptus est crucifixus? Hoc solum volo a vobis discere: Ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei? Sic stulti estis? Cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummamini? Tanta passi estis sine causa? Si tamen et sine causa! Qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis, ex operibus legis an ex auditu fidei?
Psalmus responsorius : Evangélium secúndum Lucam 1, 69-70, 71-72, 73-75
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit plebem suam.
Et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius.
Salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti.
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Allelúia
Aperi, Dómine, cor nostrum, ut intendámus verbis Fílii tui.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 5-13
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore: Ait Iesus ad discipulos:
« Quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicet illi: «Amice, commoda mihi tres panes, quoniam amicus meus venit de via ad me, et non habeo, quod ponam ante illum»; et ille de intus respondens dicat: «Noli mihi molestus esse; iam ostium clausum est, et pueri mei mecum sunt in cubili; non possum surgere et dare tibi». Dico vobis: Et si non dabit illi surgens, eo quod amicus eius sit, propter improbitatem tamen eius surget et dabit illi, quotquot habet necessarios.
Et ego vobis dico: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et, qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Quem autem ex vobis patrem filius petierit piscem, numquid pro pisce serpentem dabit illi? Aut si petierit ovum, numquid porriget illi scorpionem? Si ergo vos, cum sitis mali, nostis dona bona dare filiis vestris, quanto magis Pater de cælo dabit Spiritum Sanctum petentibus se ».