Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria II - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 6-12 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Miror quod tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in gratia Christi, in aliud Evangelium; quod non est aliud, nisi sunt aliqui, qui vos conturbant et volunt convertere Evangelium Christi.
Sed licet nos aut angelus de cælo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit! Sicut prædiximus, et nunc iterum dico: Si quis vobis evangelizaverit præter id, quod accepistis, anathema sit!
Modo enim hominibus suadeo aut Deo? Aut quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem!
Notum enim vobis facio, fratres, Evangelium, quod evangelizatum est a me, quia non est secundum hominem; neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per revelationem Iesu Christi.
Psalmus responsorius 111(110), 1-2, 7-8, 9.10c FRA  L/F  CMT
R/ Memor erit Dóminus in sæculum testaménti sui.
vel
R/ Allelúia.
Confitebor Domino in toto corde meo,
in consilio iustorum et congregatione.
Magna opera Domini,
exquirenda omnibus, qui cupiunt ea.
 
Opera manuum eius veritas et iudicium.
Fidelia omnia mandata eius,
confirmata in sæculum sæculi,
facta in veritate et æquitate.
 
Redemptionem misit populo suo,
mandavit in æternum testamentum suum.
Sanctum et terribile nomen eius.
laudatio eius manet in sæculum sæculi.
Allelúia
Mandátum novum do vobis, dicit Dóminus, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 25-37 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ecce quidam legis peritus surrexit tentans Iesum dicens: « Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? ».
At ille dixit ad eum: « In Lege quid scriptum est? Quomodo legis? ».
Ille autem respondens dixit: « Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut teipsum ».
Dixitque illi: « Recte respondisti; hoc fac et vives ».
Ille autem, volens iustificare seipsum, dixit ad Iesum: « Et quis est meus proximus? ».
Suscipiens autem Iesus dixit:
« Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum et, plagis impositis, abierunt, semivivo relicto. Accidit autem, ut sacerdos quidam descenderet eadem via et, viso illo, præterivit; similiter et Levita, cum esset secus locum et videret eum, pertransiit.
Samaritanus autem quidam iter faciens, venit secus eum et videns eum misericordia motus est, et appropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum; et imponens illum in iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit. Et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait: «Curam illius habe, et, quodcumque supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi».
Quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi, qui incidit in latrones? ».
At ille dixit: « Qui fecit misericordiam in illum ».
Et ait illi Iesus: « Vade et tu fac similiter ».
Ad Offertorium