Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXVII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Gálatas 1, 13-24 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Audistis conversationem meam aliquando in Iudaismo, quoniam supra modum persequebar Ecclesiam Dei et expugnabam illam; et proficiebam in Iudaismo supra multos coætaneos in genere meo, abundantius æmulator exsistens paternarum mearum traditionum.
Cum autem placuit Deo, qui me segregavit de utero matris meæ et vocavit per gratiam suam, ut revelaret Filium suum in me, ut evangelizarem illum in gentibus, continuo non contuli cum carne et sanguine neque ascendi Hierosolymam ad antecessores meos apostolos; sed abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum. Deinde post annos tres, ascendi Hierosolymam videre Cepham et mansi apud eum diebus quindecim; alium autem apostolorum non vidi, nisi Iacobum fratrem Domini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo quia non mentior.
Deinde veni in partes Syriæ et Ciliciæ. Eram autem ignotus facie Ecclesiis Iudææ, quæ sunt in Christo; tantum autem auditum habebant: « Qui persequebatur nos aliquando, nunc evangelizat fidem, quam aliquando expugnabat », et in me glorificabant Deum.
Psalmus responsorius 139(138), 1-3, 13-14, 15 FRA  L/F  CMT
R/ Deduc me, Dómine, in via ætérna.
Domine, scrutatus es et cognovisti me,
tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longe,
semitam meam et accubitum meum investigasti.
Et omnes vias meas perspexisti.
 
Quia tu formasti renes meos,
contexuisti me in utero matris meæ.
Confitebor tibi, quia mirabiliter plasmatus sum;
mirabilia opera tua,
et anima mea cognoscit nimis.
 
Non sunt abscondita ossa mea a te,
cum factus sum in occulto,
contextus in inferioribus terræ.
Allelúia
Beáti qui áudiunt verbum Dei, et custódiunt.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 10, 38-42 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Intravit Iesus in quoddam castellum, et mulier quædam Martha nomine excepit illum. Et huic erat soror nomine Maria, quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius.
Martha autem satagebat circa frequens ministerium; quæ stetit et ait: « Domine, non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare? Dic ergo illi, ut me adiuvet ».
Et respondens dixit illi Dominus: « Martha, Martha, sollicita es et turbaris erga plurima, porro unum est necessarium; Maria enim optimam partem elegit, quæ non auferetur ab ea ».
Ad Offertorium