Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXVIII
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 1, 1-10 FRA  L/F  CMT
Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu: gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate; qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suæ, in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in Dilecto, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiæ eius, quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia, notum faciens nobis mysterium voluntatis suæ, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra, in ipso.
Psalmus responsorius 98(97), 1, 2-3ab, 3cd-4, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Notum fecit Dóminus salutáre suum.
Cantate Domino canticum novum,
quia mirabilia fecit.
Salvavit sibi dextera eius,
et brachium sanctum eius.
 
Notum fecit Dominus salutare suum,
in conspectu gentium revelavit iustitiam suam.
Recordatus est misericordiæ suæ
et veritatis suæ domui Israel.
 
Viderunt omnes termini terræ
salutare Dei nostri.
Iubilate Deo, omnis terra;
erumpite, exsultate et psallite.
 
Psallite Domino in cithara,
in cithara et voce psalmi;
in tubis ductilibus et vice tubæ corneæ,
iubilate in conspectu regis Domini.
Allelúia
Ego sum via et véritas et vita, dicit Dóminus; nemo venit ad Patrem nisi per me.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 11, 47-54 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Ait Dominus:
« Væ vobis, quia ædificatis monumenta prophetarum, patres autem vestri occiderunt illos! Profecto testificamini et consentitis operibus patrum vestrorum, quoniam ipsi quidem eos occiderunt, vos autem ædificatis.
Propterea et sapientia Dei dixit: Mittam ad illos prophetas et apostolos, et ex illis occident et persequentur, ut requiratur sanguis omnium prophetarum, qui effusus est a constitutione mundi, a generatione ista, a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariæ, qui periit inter altare et ædem. Ita dico vobis: Requiretur ab hac generatione.
Væ vobis legis peritis, quia tulistis clavem scientiæ! Ipsi non introistis et eos, qui introibant, prohibuistis ».
Cum autem inde exisset, cœperunt scribæ et pharisæi graviter insistere et eum allicere in sermone de multis insidiantes ei, ut caperent aliquid ex ore eius.
Ad Offertorium