Feria II - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 4, 20-25
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
In repromissione Dei non hæsitavit Abraham diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo, et plenissime sciens quia, quod promisit, potens est et facere. Ideo et reputatum est illi ad iustitiam.
Non est autem scriptum tantum propter ipsum: reputatum est illi, sed et propter nos, quibus reputabitur, credentibus in eum, qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram.
Psalmus responsorius : Evangélium secúndum Lucam 1, 69-70, 71-72, 73-75
FRA •
L/F •
CMT
R/ Benedíctus Dóminus Deus Israel, quia visitávit plebem suam.
Et erexit cornu salutis nobis
in domo David pueri sui,
sicut locutus est per os sanctorum,
qui a sæculo sunt, prophetarum eius.
Salutem ex inimicis nostris
et de manu omnium, qui oderunt nos;
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris
et memorari testamenti sui sancti.
Iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum,
daturum se nobis,
ut sine timore, de manu inimicorum liberati,
serviamus illi
in sanctitate et iustitia coram ipso
omnibus diebus nostris.
Allelúia
Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 13-21
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ait quidam Iesu de turba: « Magister, dic fratri meo, ut dividat mecum hereditatem ».
At ille dixit ei: « Homo, quis me constituit iudicem aut divisorem super vos? ».
Dixitque ad illos: « Videte et cavete ab omni avaritia, quia si cui res abundant, vita eius non est ex his, quæ possidet ».
Dixit autem similitudinem ad illos dicens:
« Hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager attulit. Et cogitabat intra se dicens: «Quid faciam, quod non habeo, quo congregem fructus meos?». Et dixit: «Hoc faciam: destruam horrea mea et maiora ædificabo et illuc congregabo omne triticum et bona mea; et dicam animæ meæ: Anima, habes multa bona posita in annos plurimos; requiesce, comede, bibe, epulare».
Dixit autem illi Deus: «Stulte! Hac nocte animam tuam repetunt a te; quæ autem parasti, cuius erunt?».
Sic est qui sibi thesaurizat et non fit in Deum dives ».