Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd XXIX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 4, 1-6 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Obsecro vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis, cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis; unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestræ; unus Dominus, una fides, unum baptisma; unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
Psalmus responsorius 24(23), 1-2, 3-4ab, 5-6 FRA  L/F  CMT
R/ Hæc est generátio quæréntium fáciem tuam, Dómine.
Domini est terra, et plenitudo eius,
orbis terrarum, et qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum
et super flumina firmavit eum.
 
Quis ascendet in montem Domini,
aut quis stabit in loco sancto eius?
Innocens manibus et mundo corde,
qui non accépit in vanum nomen eius.
 
Hic accipiet benedictionem a Domino
et iustificationem a Deo salutari suo.
Hæc est generatio quærentium eum,
quærentium faciem Dei Iacob.
Allelúia.
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 12, 54-59 FRA  L/F  CMT
In illo tempore: Dicebat Iesus ad turbas:
« Cum videritis nubem orientem ab occasu, statim dicitis: «Nimbus venit», et ita fit; et cum austrum flantem, dicitis: «Æstus erit», et fit. Hypocritæ, faciem terræ et cæli nostis probare, hoc autem tempus quomodo nescitis probare? Quid autem et a vobis ipsis non iudicatis, quod iustum est?
Cum autem vadis cum adversario tuo ad principem, in via da operam liberari ab illo, ne forte trahat te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi: Non exies inde, donec etiam novissimum minutum reddas ».
Ad Offertorium