Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 7, 25 - 8, 6 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Iesus salvare in perpetuum potest accedentes per semetipsum ad Deum, semper vivens ad interpellandum pro eis.
Talis enim et decebat ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus; qui non habet necessitatem cotidie, quemadmodum pontifices, prius pro suis delictis hostias offerre, deinde pro populi; hoc enim fecit semel semetipsum offerendo. Lex enim homines constituit pontifices infirmitatem habentes; sermo autem iuris iurandi, quod post legem est, Filium in æternum consummatum.
Caput autem super ea, quæ dicuntur: talem habemus pontificem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in cælis, sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret. Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera; qui figuræ et umbræ deserviunt cælestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: « Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ».
Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
Psalmus responsorius 40(39), 7-8a, 8b-9, 10, 17 FRA • L/F • CMT
R/ Ecce vénio, Dómine, ut fáciam voluntátem tuam.
Sacrificium et oblationem noluisti,
aures autem fodisti mihi.
Holocaustum et pro peccato non postulasti,
tunc dixi: « Ecce venio ».
 
« In volumine libri scriptum est de me
facere voluntatem tuam,
Deus meus, volui;
et lex tua in præcordiis meis ».
 
Annuntiavi iustitiam tuam in ecclesia magna;
ecce labia mea non prohibebo, Domine, tu scisti.
 
Exsultent et lætentur in te omnes quærentes te;
et dicant semper: « Magnificetur Dominus »,
qui diligunt salutare tuum.
Allelúia
Salvátor noster Iesus Christus destrúxit mortem, et illúminavit vitam per Evangélium.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 7-12 FRA • L/F • CMT
In illo tempore:
Iesus cum discipulis suis secessit ad mare. Et multa turba a Galilæa secuta est et a Iudæa et ab Hierosolymis et ab Idumæa; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quæ faciebat, venerunt ad eum. Et dixit discipulis suis, ut navicula sibi præsto esset propter turbam, ne comprimerent eum.
Multos enim sanavit, ita ut irruerent in eum, ut illum tangerent, quotquot habebant plagas. Et spiritus immundi, cum illum videbant, procidebant ei et clamabant dicentes: « Tu es Filius Dei! ». Et vehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum.
Ad Offertorium