Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria VI - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio libri primi Samuélis 24, 3-21 FRA  L/F  CMT
In diebus illis:
Assumens Saul tria milia electorum virorum ex omni Israel perrexit ad investigandum David et viros eius ad rupes ibicum. Et venit ad caulas ovium, quæ se offerebant vianti.
Eratque ibi spelunca, quam ingressus est Saul, ut purgaret ventrem; porro David et viri eius in interiore parte speluncæ latebant. Et dixerunt viri David ad eum: « Ecce dies, de qua locutus est Dominus ad te: “Ego trado tibi inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis” ». Surrexit ergo David et præcidit oram chlamydis Saul silenter. Post hæc cor David percussit eum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul, dixitque ad viros suos: « Propitius mihi sit Dominus, ne faciam hanc rem domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est ». Et cohibuit David viros suos sermonibus et non permisit eos, ut consurgerent in Saul.
Porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere. Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens: « Domine mi rex! ». Et respexit Saul post se, et inclinans se David pronus in terram adoravit dixitque ad Saul:
« Quare audis verba hominum loquentium: “David quærit malum adversum te?”. Ecce hodie viderunt oculi tui quod tradiderit te Dominus hodie in manu mea in spelunca; et dictum est mihi, ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim: Non extendam manum meam in dominum meum, quia christus Domini est et pater meus. Quin potius vide et cognosce oram chlamydis tuæ in manu mea, quoniam, cum præciderem summitatem chlamydis tuæ, nolui occidere te. Animadverte et vide quoniam non est in manu mea malum neque iniquitas, neque peccavi in te; tu autem insidiaris animæ meæ, ut auferas eam. Iudicet Dominus inter me et te et ulciscatur me Dominus ex te; manus autem mea non sit in te. Sicut et in proverbio antiquo dicitur: “Ab impiis egredietur impietas”, manus ergo mea non sit in te. Quem sequitur rex Israel? Quem persequeris? Canem mortuum et pulicem unum. Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et diiudicet causam meam et eruat me de manu tua ».
Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul, dixit Saul: « Numquid vox hæc tua est, fili mi David? ». Et levavit Saul vocem suam et flevit. Dixitque ad David: « Iustior tu es quam ego; tu enim tribuisti mihi bona, ego autem reddidi tibi mala. Et tu indicasti hodie, quæ feceris mihi bona, quomodo tradiderit me Dominus in manu tua, et non occideris me. Quis enim, cum invenerit inimicum suum, dimittet eum in via bona? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc, pro eo quod hodie operatus es in me. Et nunc, quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel ».
Psalmus responsorius 57(56), 2, 3-4, 6.11 FRA  L/F  CMT
R/ Miserére mei, Deus, miserére mei.
Miserere mei, Deus, miserere mei,
quoniam in te confugit anima mea;
et in umbra alarum tuarum confugiam,
donec transeant insidiæ.
 
Clamabo ad Deum Altissimum,
Deum, qui benefecit mihi.
Mittet de cælo et liberabit me;
dabit in opprobrium conculcantes me.
Mittet Deus misericordiam suam et veritatem suam.
 
Exaltare super cælos, Deus,
super omnem terram gloria tua.
Quoniam magnificata est usque ad cælos misericordia tua,
et usque ad nubes veritas tua.
Allelúia
Deus erat in Christo mundum reconcílians sibi, et pósuit in nobis verbum reconciliatiónis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 13-19 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Ascendit Iesus in montem et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos prædicare habentes potestatem eiciendi dæmonia: et imposuit Simoni nomen Petrum; et Iacobum Zebedæi et Ioannem fratrem Iacobi, et imposuit eis nomina Boanerges, quod est Filii tonitrui; et Andream et Philippum et Bartholomæum et Matthæum et Thomam et Iacobum Alphæi et Thaddæum et Simonem Chananæum et Iudam Iscarioth, qui et tradidit illum.
Ad Offertorium