Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria IV - Hebd II
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ ad Hebræos 7, 1-3.15-17 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei, cui et decimam omnium divisit Abraham, primum quidem, qui interpretatur rex iustitiæ, deinde autem et rex Salem, quod est rex Pacis, sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.
Et amplius adhuc manifestum est, si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos, qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitæ insolubilis, testimonium enim accipit: « Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ».
Psalmus responsorius 110(109), 1, 2, 3, 4 FRA  L/F  CMT
R/ Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedec.
Dixit Dominus Domino meo: « Sede a dextris meis,
donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ».
 
Virgam potentiæ tuæ emittet Dominus ex Sion:
dominare in medio inimicorum tuorum.
 
Tecum principatus in die virtutis tuæ,
in splendoribus sanctis,
ex utero ante luciferum genui te.
 
Iuravit Dominus et non pænitebit eum:
« Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech ».
Allelúia
Prædicábat Iesus Evangélium regni, et sanábat omnem infirmitátem in pópulo.
Léctio sancti Evangélii secúndum Marcum 3, 1-6 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Introivit Iesus in synagogam. Et erat ibi homo habens manum aridam; et observabant eum, si sabbatis curaret illum, ut accusarent eum.
Et ait homini habenti manum aridam: « Surge in medium ». Et dicit eis: « Licet sabbatis bene facere an male? Animam salvam facere an perdere? ». At illi tacebant. Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: « Extende manum ». Et extendit, et restituta est manus eius.
Et exeuntes pharisæi statim cum herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent.
Ad Offertorium