Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 31b-39 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit? Quis accusabit adversus electos Dei? Deus, qui iustificat? Quis est qui condemnet? Christus Iesus, qui mortuus est, immo qui suscitatus est, qui et est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis?
Quis nos separabit a caritate Christi? Tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius? Sicut scriptum est: « Propter te mortificamur tota die, æstimati sumus ut oves occisionis ». Sed in his omnibus supervincimus per eum, qui dilexit nos.
Certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque virtutes neque altitudo neque profundum neque alia quælibet creatura poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu Domino nostro.
Psalmus responsorius 109(108), 21-22, 26-27, 30-31 FRA  L/F  CMT
R/ Salvum me fac, Dómine, secúndum misericórdiam tuam.
Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,
quia suavis est misericordia tua;
libera me, quia egenus et pauper ego sum,
et cor meum vulneratum est intra me.
 
Adiuva me, Domine Deus meus,
salvum me fac secundum misericordiam tuam.
Et sciant quia manus tua hæc:
tu, Domine, hoc fecisti.
 
Confitebor Domino nimis in ore meo
et in medio multorum laudabo eum,
quia astitit a dextris pauperis,
ut salvam faceret a iudicantibus animam eius.
Allelúia
Benedíctus qui venit rex in nómine Dómini; pax in cælo et glória in excélsis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 31-35 FRA  L/F  CMT
In illa hora accesserunt quidam pharisæorum dicentes illi: « Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ».
Et ait illis: « Ite, dicite vulpi illi: «Ecce eicio dæmonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem».
Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: «Benedictus, qui venit in nomine Domini» ».
Ad Offertorium