Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria V - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA  •  L/F
LECT • MISSA • HEURES • CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Ephésios 6, 10-20 FRA • L/F • CMT
Fratres:
Confortamini in Domino et in potentia virtutis eius. Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Quia non est nobis colluctatio adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiæ in cælestibus.
Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et, omnibus perfectis, stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiæ et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela Maligni ignea exstinguere; et galeam salutis assumite et gladium Spiritus, quod est verbum Dei; per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu, et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis et pro me, ut detur mihi sermo in aperitione oris mei cum fiducia notum facere mysterium Evangelii, pro quo legatione fungor in catena, ut in ipso audeam, prout oportet me, loqui.
Psalmus responsorius 144(143), 1, 2, 9-10 FRA • L/F • CMT
R/ Benedíctus Dóminus, præsídium meum!
Benedictus Dominus, adiutor meus,
qui docet manus meas ad prœlium
et digitos meos ad bellum.
 
Misericordia mea et fortitudo mea,
refugium meum et liberator meus;
scutum meum, et in ipso speravi,
qui subdit populum meum sub me.
 
Deus, canticum novum cantabo tibi,
in psalterio decachordo psallam tibi,
qui das salutem regibus,
qui redimis David servum tuum de gladio maligno.
Allelúia
Benedíctus qui venit rex in nómine Dómini; pax in cælo et glória in excélsis.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 31-35 FRA • L/F • CMT
In illa hora accesserunt quidam pharisæorum dicentes illi: « Exi et vade hinc, quia Herodes vult te occidere ».
Et ait illis: « Ite, dicite vulpi illi: «Ecce eicio dæmonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor. Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare, quia non capit prophetam perire extra Ierusalem».
Ierusalem, Ierusalem, quæ occidis prophetas et lapidas eos, qui missi sunt ad te, quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum avis nidum suum sub pinnis, et noluistis.
Ecce relinquitur vobis domus vestra. Dico autem vobis: Non videbitis me, donec veniat cum dicetis: «Benedictus, qui venit in nomine Domini» ».
Ad Offertorium