Ressources Catholiques Missel Romain
 
Feria III - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 18-25 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Existimo quod non sunt condignæ passiones huius temporis ad futuram gloriam, quæ revelanda est in nobis. Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat; vanitati enim creatura subiecta est, non volens sed propter eum, qui subiecit, in spem, quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
Scimus enim quod omnis creatura congemiscit et comparturit usque adhuc; non solum autem, sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes, et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum exspectantes, redemptionem corporis nostri.
Spe enim salvi facti sumus; spes autem, quæ videtur, non est spes; nam, quod videt, quis sperat? Si autem, quod non videmus, speramus, per patientiam exspectamus.
Psalmus responsorius 126(125), 1-2ab, 2cd-3, 4-5, 6 FRA  L/F  CMT
R/ Magnificávit Dóminus fácere nobíscum.
In convertendo Dominus captivitatem Sion,
facti sumus quasi somniantes.
Tunc repletum est gaudio os nostrum,
et lingua nostra exsultatione.
 
Tunc dicebant inter gentes:
« Magnificavit Dominus facere cum eis ».
Magnificavit Dominus facere nobiscum;
facti sumus lætantes.
 
Converte, Domine, captivitatem nostram,
sicut torrentes in austro.
Qui seminant in lacrimis,
in exsultatione metent.
 
Euntes ibant et flebant
semen spargendum portantes;
venientes autem venient in exsultatione
portantes manipulos suos.
Allelúia
Benedíctus es, Pater, Dómine cæli et terræ, quia mystéria regni párvulis revelásti.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 18-21 FRA  L/F  CMT
In illo tempore:
Dicebat Iesus: « Cui simile est regnum Dei, et cui simile existimabo illud? Simile est grano sinapis, quod acceptum homo misit in hortum suum, et crevit et factum est in arborem, et volucres cæli requieverunt in ramis eius ».
Et iterum dixit: « Cui simile æstimabo regnum Dei? Simile est fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinæ sata tria, donec fermentaretur totum ».
Ad Offertorium