Sabbato - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 11, 1-2a.11-12.25-29
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Numquid repulit Deus populum suum? Absit! Nam et ego Israelita sum, ex semine Abraham, tribu Beniamin. Non reppulit Deus plebem suam, quam præscivit.
Dico ergo: Numquid sic offenderunt, ut caderent? Absit! Sed illorum casu salus gentibus, ut illi ad æmulationem adducantur. Quod si casus illorum divitiæ sunt mundi, et deminutio eorum divitiæ gentium, quanto magis plenitudo eorum!
Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobis ipsis sapientes, quia cæcitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fiet, sicut scriptum est: « Veniet ex Sion, qui eripiat, avertet impietates ab Iacob; et hoc illis a me testamentum, cum abstulero peccata eorum ».
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres; sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei!
Psalmus responsorius 94(93), 12-13a, 14-15, 17-18
FRA •
L/F •
CMT
R/ Non repéllet Dóminus plebem suam.
Beatus homo, quem tu erudieris, Domine,
et de lege tua docueris eum,
ut mitiges ei a diebus malis.
Quia non repellet Dominus plebem suam
et hereditatem suam non derelinquet.
Quia ad iustitiam revertetur iudicium,
et sequentur illam omnes, qui recto sunt corde.
Nisi quia Dominus adiuvit me,
paulo minus habitasset in loco silentii anima mea.
Si dicebam: « Motus est pes meus »,
misericordia tua, Domine, sustentabat me.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 1.7-11
FRA •
L/F •
CMT
Factum est, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
« Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: «Da huic locum»; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: «Amice, ascende superius»; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».