Ressources Catholiques Missel Romain
 
Sabbato - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno secundo
LAT  •  FRA    L/F
LECT • MISSA  HEURES  CMT
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Philippénses 1, 18b-26 FRA  L/F  CMT
Fratres:
Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo, scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi, secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius; permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos.
Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei, ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
Psalmus responsorius 42(41), 2, 3, 5abcd FRA  L/F  CMT
R/ Sitívit ánima mea ad Deum vivum.
Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum,
ita desiderat anima mea ad te, Deus.
 
Sitivit anima mea ad Deum, Deum vivum;
quando veniam et apparebo ante faciem Dei?
 
Quoniam transibam in locum tabernaculi admirabilis
usque ad domum Dei,
in voce exsultationis et confessionis,
multitudinis festa celebrantes.
Allelúia
Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 14, 1.7-11 FRA  L/F  CMT
Factum est, cum intraret Iesus in domum cuiusdam principis pharisæorum sabbato manducare panem, et ipsi observabant eum. Dicebat autem ad invitatos parabolam, intendens quomodo primos accubitus eligerent, dicens ad illos:
« Cum invitatus fueris ab aliquo ad nuptias, non discumbas in primo loco, ne forte honoratior te sit invitatus ab eo, et veniens is qui te et illum vocavit, dicat tibi: «Da huic locum»; et tunc incipias cum rubore novissimum locum tenere. Sed cum vocatus fueris, vade, recumbe in novissimo loco, ut, cum venerit qui te invitavit, dicat tibi: «Amice, ascende superius»; tunc erit tibi gloria coram omnibus simul discumbentibus.
Quia omnis, qui se exaltat, humiliabitur; et, qui se humiliat, exaltabitur ».
Ad Offertorium