Feria IV - Hebd XXX
Tempus « per annum » - Anno primo
Léctio Epístolæ béati Pauli apóstoli ad Romános 8, 26-30
FRA •
L/F •
CMT
Fratres:
Similiter adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus, quia secundum Deum postulat pro sanctis.
Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his, qui secundum propositum vocati sunt.
Nam, quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit.
Psalmus responsorius 13(12), 4-5, 6
FRA •
L/F •
CMT
R/ Ego in misericórdia tua, Dómine, sperávi.
Respice et exaudi me, Domine Deus meus.
Illumina oculos meos, ne quando obdormiam in morte,
ne quando dicat inimicus meus: « Prævalui adversus eum! »;
neque exsultent, qui tribulant me, si motus fuero.
Ego autem in misericordia tua speravi.
Exsultabit cor meum in salutari tuo;
cantabo Domino, qui bona tribuit mihi.
Allelúia
Deus vocávit nos per Evangélium, in acquisitiónem glóriæ Dómini nostri Iesu Christi.
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam 13, 22-30
FRA •
L/F •
CMT
In illo tempore:
Ibat Iesus per civitates et castella docens et iter faciens in Hierosolymam.
Ait autem illi quidam: « Domine, pauci sunt, qui salvantur? ».
Ipse autem dixit ad illos: « Contendite intrare per angustam portam, quia multi, dico vobis, quærent intrare et non poterunt. Cum autem surrexerit pater familias et clauserit ostium, et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes: «Domine, aperi nobis»; et respondens dicet vobis: «Nescio vos unde sitis». Tunc incipietis dicere: «Manducavimus coram te et bibimus, et in plateis nostris docuisti»; et dicet loquens vobis: «Nescio vos unde sitis; discedite a me, omnes operarii iniquitatis».
Ibi erit fletus et stridor dentium, cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi, qui erunt primi, et sunt primi, qui erunt novissimi ».